BEROSUS

BEROSUS
I.
BEROSUS
Graece Βηρωςςὸς, Chaldaeus, Beli Sacerdos, Historicus. De aetate eius non convenit inter omnes. Mosi aequalem statui a nonullis ait Caspar Barthius Adv. l. 51. c. 7. quam sententiam iure, ut ineptissimam, damnat. Claudius Verderius suâ in Annianum Berosum censurâ, vixisse ait paulo ante principatum alex. Magni. Hoc unde astrui possit, non video, sed tamen Alexandri aetate vixisse, lego apud Tatianum, oratione adversus Gentes. Verum addit idem Tatianus, eum Historiam suam dicâsse Antiocho Soteri, qui tertius fuit ab alexandro. Meminêre eius plurimi veterum, eosque inter Vitruvius l. 9. c. 9. Tertul. in Apol. c. 19. et Scriptor Chronici Alexandrini, p. 48. Vide Euseb. de Praeparat. Euang. l. 10. p. 289. edit. R. Stephani. Hieron. Esai. l. 37. Genebr. l. 2. Chron. Condidit Babylonica, sive Chaldaica tribus libris, promiscue enim his nominibus utuntur veteres. Nec res solum Assyrias, seu Chaldaeas, sed etiam Medias libris istis complexus fuit. Agathias l. 2. ubi numeratur cum Athenocle et Simacho τοῖς τὰ αῤχαιόρατα τῶ Α᾿ςςυρίων τε καὶ Μήδων ἀναγραψαμένοις. Ex eo opere, praeclara quaedam fragmenta conservavit nobis Flavius Iosephus l. 1. contra Apionem, quorum aliqua luculentis notis illustrat Ios. Scal. in Append. operis de Emend. Temp. Habemus et aliud fragmentum apud eundem Iosephum l. 1. Antiquit. c. 5. Sed Annii Berosus eiusdem est farinae, ac sunt eius Megasthenes et Archilochus; ut insanum sit, velle ex quisquiliis istis ac nugis mendacibus metiri magnum illum Berosum, cui ob divinas praedictiones, Athenienses publice in gymmasio statuam inauratâ linguâ posuêre, ut auctor est Plin. l. 7. c. 37. Et tamen, quod mirêre, Vir. Cl. Dionys. Gothofredus praefatione suâ in Antiquae Hist. auctores, Historiarum studiosos cognitionem earum haurire iubet, non ex decima, ut ait, lacuna, sed ex illo Annii Beroso, Manethone et Metasthene. Vide Voss. Hist. Graec. l. 1. c. 13. Ut et Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XVII. Ubi in vetustatem Artis Astrologicae inquirens, Epigenis Berosi ac Critodemi meminit, ex Plinio l. 7. c. 56. ac Berosum annô Nabonassari 480. annô 56. post mortem alexandri M. floruisse, docet. Addo, quod Horologium idem invenisse, traditur Vitruvio; nempe tale, cuiusmodi Astrologi veteres in suis ratiociniis putandis utebantur; quae diebus tantum aequinoctialibus duodecim partes ostendebant. Ipse enim Γενεθλιαλογίαν Graecos docuisse primus fertur. Alii tamen Horologium intelligunt, qualia, post horarum nomen et usum vulgatum, in notitiam venêre. Sed hac de re plura dicemus infra, ubi de Veterum Gnomonice, Horologiis, alibique passim.
Uti autem Berosus Sacerdos fuit Beli et Propheta seu vates; ita filiam quoque habuit fatidicam, Sabbam nomine, quam in Sibyllarum numerum a quibuldam relatam esse, meminit Pausan. in Phoccis, παρὰ Ε῾βραίσις τοῖς ὑπὲρ τῆς Παλαιςτίνης γυνὴ χρησμολόγος, ὄνομα δὲ αὐτῇ Σάββη, Βηρώσου δὲ εἰ̈ναι πατρὸς καὶ Ε᾿ρυμάνθης μητρός φασι Σάββην ὁι δὲ αύτὴν Βαβυλωνίαν, ἕτεροι δὲ Σιβύλλαν καλοῦσιν Αἰγυπρίαν, Apud Hebraeos supra Palaestinam mulier divinatrix memoratur, nomine Sabba, Berosi et Erymanthes filia. Quam alit Babyloniam, alii Aegyptiam vocant Sibyllam. Vide infra in voce Sabba et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 647. et seqq.
II.
BEROSUS
collis Taurorum tres habens fontes sine remedio, et sine dolore mortiferos. Plin. l. 2. c. 103.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Berosus — • The name of a native historian of Babylonia and a priest of the great god Bel (Bel Marduk) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Berosus     Berosus      …   Catholic encyclopedia

  • BEROSUS — (Berossus = Bel Usur?; c. 330–250 B.C.E.), priest of Bel (Marduk) at Babylon, author of a history in Greek of Babylon (Chaldaika or Babyloniaka) in three books. This work, dedicated to Antiochus I, is extant only in fragments, particularly in… …   Encyclopedia of Judaism

  • Berosus — ist der Name von Berosus dem Chaldäer, einem im späten 4./frühen 3. Jahrhundert v. Chr. lebenden babylonischen Priester und Verfasser eines historischen Werks in griechischer Sprache, siehe Berossos eines Kraters auf dem Erdmond, siehe Berosus… …   Deutsch Wikipedia

  • Berosus — may refer to: *Berossus (3rd century BC), Hellenistic era Babylonian writer and astronomer *Berosus (beetle), a genus of beetles of the family Hydrophilidae *Berosus (crater), a lunar crater …   Wikipedia

  • Berosus — Berōsus, Priester zu Babylon, Zeitgenosse Alexanders d. Gr., schrieb drei Bücher chaldäischer (babylon.) Geschichte in griech. Sprache; die Fragmente in Müllers »Fragmenta historicorum Graecorum« (Bd. 2, 1848) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Berosus — Berosus, babylon. Priester um 300 v. Chr., griech. gebildet. schrieb nach den Tempelarchiven eine babylon. Geschichte, von der wir leider nur Bruchstücke haben, die jedoch von großem Werthe sind; zuletzt von Richter (1825 zu Leipzig)… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Berosus — ▪ Chaldean priest and author also spelled  Berossus,  Berossos , or  Berosos , Akkadian  Belreʿušu  flourished c. 290 BC       Chaldean priest of Bel in Babylon who wrote a work in three books (in Greek) on the history and culture of Babylonia… …   Universalium

  • Berosus (Cratère) — Berosus Localisation Astre Lune Coordonnées 33°  30’  00’’ Nord 69°  54’  00’’ Est [1] …   Wikipédia en Français

  • Berosus (cratere) — Berosus (cratère) Berosus Localisation Astre Lune Coordonnées 33°  30’  00’’ Nord 69°  54’  00’’ Est [1] …   Wikipédia en Français

  • Berosus (cratère) — Berosus Localisation Astre Lune Coordonnées …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”